Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
187
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XLII. Cap. 29. 30. [U.C.58i. A.C. 171 .J 187

mento iuvabat Romanos, et auxilia cum elephantisMisagenemque lilium mittere ad bellum parabat.Cunsilia autem in omnem fortunam ita disposita ha-bebat: si penes Romanos victoria esset, suas quoquein eodem statu mansuras res esse, neque ultra quic-quani movendum: non enim passuros Romanos, vimCarthaginiensibus afferri: si fractae essent opes Ro-manorum, quae tum protegerent Carthaginienses,suam omnem Africam fore, (lentius, rex Illyriorum,fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quamsatis statuerat, utram foveret partem; impetuquemagis, quam consilio, his aut illis se adiuncturus vi-debatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, evidenterMacedonum partis erat.

XXX. Haec sententia regibus quum esset de bel-lo, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnisferme *, ut solet, deterioribus, erat ad regem Mace-(ionasque inclinata; principum diversa cerneres stu-dia. Pars ita in Romanos effusi erant, ut auctorita-tem immodico favore corrumperent: pauci ex iis iu-stitia imperii Romani capti; plures ita, si praecipuamoperam navassent, potentes sese in civitatibus suisfuturos rati. Pars altera regiae adulationis erat,quos aes alienum et desperatio rerum suarum, eo-dem manente statu, praecipites ad novanda omniaagebat; quosdam ventosum ingenium, quia Perseusmagis aurae popularis erat. Tertia pars, optima ea-dem et prudentissima, si utique optio domini potio-ris daretur, sub Romanis, quam sub rege, malebatesse: si liberum inde arbitrium fortunae esset, neu-tram partem volebant potentiorem altera oppressafieri; sed, illibatis potius viribus utriusque partis,pacem ex eo manere. Ita inter utrosque optimamconditionem civitatium fore; protegente altero sem-per inopem ab alterius iniuria. Haec sentientes, cer-tamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spe-