186
T. LIVII [IT. C. 58i. A.C. i 7 j.]
periit. Ex duobus liliis eius, qui tum in Illyrico mi-litabunt, nuntiatum alterum decessisse, alterum gra-vi et periculoso morbo aegrum esse. Obruit animumsimul luctus metusque: mane ingressi cubiculumservi laqueo dependentem invenere. Erat opinio,post censuram non compotem fuisse sui: vulgo lu-uonis Laciniae iram ob spoliatum templum alienassementem ferebant. Suffectus in Aemilii locum decem-vir M. Valerius Messalla: in Fulvii pontifex Cn. Do-mitius Ahenobarbus, oppido adolescens sacerdos,est lectus.
XXIX. P. Licinio, C. Cassio consulibus, non urbstantum Roma, nec terra Italia, sed omnes reges ei-vitatesque, quae in Europa, quaeque in Asia erant,converterant animos in curam Macedonici acRomanibelli. Eumenem quum vetus odium stimulabat, tumrecens ira, quod scelere eius prope ut victima macta-tus Delphis esset. Prusias, Bithyniae rex, statueratabstinere armis, eventumque exspectare. Nam ne-que Romanos posse aequum censere adversus fra-trem uxoris arma ferre; et apud Persea victoremveniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes,Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suonomine auxilia pollicitus erat, ex quo estiunctusEu-meni affinitate, in omnia belli pacisque se consocia-verat consilia. Antiochus imminebat quidem Aegyptiregno, et pueritiam regis, et inertiam tutorum sper-nens; et ambigendo de Coele Syria causam belli sehabiturum existimabat, gesturumque sine ullo impe-dimento, occupatis Romanis in Macedonico bello, idbellum : tamen omnia et per suos legatos senatui, ctipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptolemaeuspropter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat. Tu-tores et bellum adversus Antiochum parabant, quovindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia polli-cebantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et fru-