1S8
T. LIVII [U. C. 58i. A.C. 171 .]
ctabant. Consules, quo die magistratum inierunt, cssenatusconsulto quum circa omnia fana , in quibuslectisternium maiorem partem anni esse solet, maio-ribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptasab diis immortalibus ominati, senatui, rite sacrifica-tum, precationemque de bello factam, renuntiarunt,Haruspices ita responderunt: Si quid rei novae inci-peretur, id maturandum esse: victoriam, triumphum, Ipropagationem imperii portendi. Patres, quod fau-stum felixque populo Romano esset, centuriatis comi- Itiis primo quoque die ferre ad populum consules, ius- \serunt, ut, quod Perseus, Philippi filius, Macedonumrex, adversus foedus cum patre Philippo ictum, el se-cuta post mortem eius renovatum, sociis populi Ro-mani arma intulisset, agros vasi asset, urbesque occu-passet; quodque belli parandi adversus populum Ro-manum consilia inisset, arma, milites, classem eius reicausa comparassel ; ut, tiisi de iis rebus satisfecisset,bellum cum eo inirctur. Ilaec rogatio ad populumlata est.
XXXI. Senatusconsultum inde factum est, l'tconsules inter se provincias Italiam et Macedoniamcompararent, sortirenturve. Cui Macedonia obvenis-set, ut is regem Persea, quique cius seciam secuti es-sent, nisi populo Romano satisfecissent, bello perse-queretur. Legiones quattuor novas scribi placuit,binas singulis consulibus. Id praecipue provinciaeMacedoniae datum, quod, quum alterius consulis le-gionibus quina millia et duceni pedites ex vetero in-stituto darentur in singulas legiones, in Macedoniamsena millia peditum scribi iussa; equites treceni ae-qualiter in singulas legiones. Et in sociali exercituconsuli alteri auctus numerus: sexdecim millia pedi-tum , octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Si-cinius duxisset, sexcentos equites, in Macedoniamtraiiceret. Italiae satis visa duodecim millia socio-