Iji.n. XLil. Cap. 27. 28. [U.C.B 80 .A.C. 172 .] 185
tius, T. luventius, M. Caecilius. Ad omnia praepa-rata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profe-ctus, Brundisium venit.
XXViil. Exitu prope anni C. Popillius consulRomam rediit aliquanto serius, quam senatus cen-suerat: cui primo quoque tempore magistratus crea-ri, quum tantum bellum immineret reipublicae, vi-sum erat. Itaque non secundis auribus Patrum audi-tus est consul, quum in aede Bellonae de rebus inLiguribus gestis dissereret. Succlamationes fre-quentes erant interrogationesque, cur scelere fratriaoppressos Ligures in libertatem non restituisset'fComitia consularia, in quam edicta erant diem, antodiem duodecimum Kalendas Martias sunt habita.Creati consules, P. Licinius Crassus, C.Cassius Lon-ginus. Postero die praetores facti, C. Sulpicius Gal-ba, L. Furius Philus, L. Canuleius Dives, C. Lucre-tius Gallus, C. Caninius Rebilus, L. Villius Annalis.His praetoribus provinciae decretae: duae iuri Ro-mae dicendo, Hispania, et Sicilia, et Sardinia; ut unisors integra esset, quo senatus censuisset. Consuli-bus designatis imperavit senatus, ut, qua die magi-stratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis,pre-carentur, ut, quod bellum populus Romanus in animohaberet gerere, ut id prosperum eveniret. Eodemdie decrevit senatus, C. Popillius consul ludos perdies decem lovi Optimo Maximo voveret, donaquocirca omnia pulvinaria dari, si respublica decem an-nos in eodem statu fuisset. Ita ut censuerant, in Ca-pitolio vovit consulludos fieri, donariaque dari, quan-ta ex pecunia decresset senatus, quum centum etquinquaginta non minus adessent. Praeeunte verbaLepido pontifice maximo , id votum susceptum est.Eo anno sacerdotes publici mortui, L. Aemilius Pa-pus decemvir sacrorum, et Q. Fulvius Flaccus ponti-fex, qui priore anno fuerat censor. Ilie foeda morte