184
T. 1,1 VII ru. C. 5 So. A. C. 172.]
teras satis -fidas ; solos Rhodios fluctuantes et imbutosPersei consiliis invenisse. Venerant Rhodii legati adpurganda ea, quae vulgo iactari de civitate sciebant:ceterum senatum iis dari, quum novi consules magi-stratum inissent, placuit.
XXVII. Helii apparatum non differendum cen-suerunt. C. Licinio praetori negotium datur, ut esveteribus quinqueremibus, in navalibus Romae sub-ductis, quae possent usui esse, reficeret, pararctquenaves quinquaginta. Si quid ad eum numerum ex-plendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliamscriberet, ut eas, quae in Sicilia naves essent, refice-ret, atque expediret, ut Brundisium primo quoquotempore mitti possent. Socios navales libertini ordi-nis in viginti et quinque naves ex civibus Romanis C.Licinius praetor scribere iussus: in quinqueetvigintiparem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret: idempraetor peditum octo millia, quadringentos equitesab sociis Latini nominis exigeret. Hunc militem quiBrundisii acciperet, atque in Macedoniam mitteret,A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat,deligitur. Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratumad traiiciendum haberet, C. Popillio consuli ex au-ctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et le-gionem secundam, quae maxime veterana in Liguri-bus erat, et socios Latini nominis quattuor millia pe-ditum, ducentos equites Idibus Februariis Brundisiiadesse iuberet. Hac classe et hoc exercitu C11. Sici-nius provinciam Macedoniam obtinere, donec suc-cessor veniret, iussus, prorogato in annum imperio.Ea omnia, quae senatus censuit, impigre facta sunt.Duodequadraginta quinqueremes ex navalibus de-ductae: qui deduceret eas Brundisium, L. PorciusLicinius praepositus: duodecim cx Sicilia missae.Ad frumentum classi exercituique coemendum inApuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digi-