Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
181
Einzelbild herunterladen
 

Lm.XLII. Cap. 23-25. [U.C, 58o. A.C. 172 .] ISI

mantes procubuerunt; stratique humi, mmsibi mu-gis misericordiam, quam regi *.

XXIV. Interrogari Gulussam placuit, quid ad earesponderet, aut, si prius mallet, expromeret, superepia re Romam venisset. Gulussa, iSeque sibi facile,esse, dixit, de iis rebus agere, de quibus nihil mandatia patre haberet: neque patri facile fuisse mandare,quum Carthaginienses, nec de qua re acturi essent,necomnino ituros se Romam, indicaverint. In aede Aescu-lapii clandestinum cos per aliquot nodes consiliumprincipum habuisse, unde praeterea legatos occultiscum mandatis Romam miti i. Idam ca usam fuisse pa-tri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, nequid communibus inimicis criminantibus se crederent ,quem ob nullam aliam causam, nisi propter constan-tem fidem erga populum Romanum, odissent. Jlisutrimque auditis, senatus, de postulatis Carthagi-niensium consultus, respondere ita iussit: Gulussamplacere extemplo in Sumidiam proficisci, et nuntiarepatri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantin,legatos quam primum ad senatum mittat; denuntiet-que Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant.Si aliquid possent Masinissae honoris causa, et fecissect facturos esse: ius gratiae non dare. Agrum, quacuiusque sit, possideri velle: nec novos statuere fines,sed veteres observari, in animo habere. Carthaginien-sibus victis se et urbes, et agros concessisse ; non ut inpace eriperent per iniuriam, quae ture belli non ade-missent. Ita regulus Carthaginicnsesque dimissi.Munera ex instituto data utrisque,aliaque hospitaliacomiter conservata.

XXV. Sub idem tempus Cn. Servilius Caepio, Ap.Claudius Centho, T. Annius Luscus legati, ad res ro-petendas in Macedoniam renuntiandamque amici-tiam regi missi, redierunt: qui iam sua sponte infe-stum Persi senatum insuper accenderunt, relatis or-