L 11 !. x LII. C A p. 21. 22. [U. C. 53o. A. C. 172 .] 179
Statiellis dedilis in libertatem restitutus ante Kalen-ias Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is inlervilulem venisset, ut iuralus senatus decerneret, quieam rem quaereret animadverteret que. Ex auctori-tate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.Priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereiopraetori prioris anui ad aedem Bellonae senatus da-tus est. Is, expositis, quas in Corsica res gessisset,postulatoquc frustra triumpho,, in monte Albano,quod iam in morem venerat, ut sine publica auctori-tate fieret, triumphavit. Hogationem Marciam deLiguribus magno consensu plebes scivit iussitque.hlx eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit sena-tum, quem quaerere ea rogatione vellet. Patresipsum eum quaerere iusserunt.
XXII. Tum demum consules in provinciam pro-fecti sunt, exercitumque a M. Popillio acceperunt.Neque tamen M. Popillius reverti Hornam audebat,ne causam diceret, adverso senatu, infestiore populo,apud praetorem, qui de quaestione in se posita sena-tum consuluisset. Huic detrectationi eius tribuniplebis, alterius rogationis denuntiatione, occurre-runt: ut, si non ante Idus Novembres in urbem Ho-rnam introisset, de absente eo C. Licinius statueretac iudicaret. Hoc tractus vinculo quum redisset, in-genti cum invidia in senatum venit. Ibi quum lace-ratus iurgiis multorum esset, senatusconsultum fa-ctum est, ut, qui Ligurum post Fulvium, L. Man-lium consules hostes non fuissent, ut cos C. Licinius,C 11 . Sicinius praetores in libertatem restituendos cu-rarent, agvumque iis trans Padum consul C. Popil-lius daret. Multa millia hominum hoc senatuscon-sulto restituta in libertatem , traductisque Padumager est assignatus. M. Popillius rogatione Marciabis apud C. Licinium causam dixit: tertio praetor,gratia consulis absentis et Popilliae familiae prcci-
M 2