138 T. L I VII [U. C. 576 . A. C. 176 .]
denarii dati: duplex centurioni, triplex equiti. Sociisdimidio minus, quam civibus, datum: itaque taciti,ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.
XIV. [18.] Dum is triumphus de Liguribus age-batur, Ligures, postquam senserunt, non consularemtantum exercitum liomam abductum , sed legionemab Ti. Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clamexercitu indicto, per transversos limites, superatismontibus, in campos degressi, agrum Mutinensempopulati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt.Id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium con-sulem comitia primo quoque tempore habere iussit,creatisque in annum magistratibus in provinciam re-dire, et coloniam ex hostibus recipere. Ita, uti con-suit senatus, comitia habita. Consules creati, Cn,Cornelius Scipio Ilispallus, Q. Petillius Spuriiius.Praetores inde facti, M. Popillius Laenas, P. Lici-nius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Masn,M. Aburius, L. Aquillius Gallus. C. Claudio consuliprorogatum in annum imperium, et Gallia provincia:et, ne Istri idem, quod et Ligures, facerent, socios no-minis Latini in Istriani mitteret, quos triumphi causade provincia deduxisset. Cn. Cornelio et Q. Petillioconsulibus, quo die magistratum inierunt, immolan-tibus Iovi singulis bubus, uti solet, in ea hostia, quaQ. Petillius sacrificavit, in iociliore caput non inven-tum. Id quum ad senatum retulisset, bove perlitareiussus. De provinciis deinde consultus senatus Pisasert Ligures provincias consulibus decrevit. Cui Pisaeprovincia obvenisset, quum magistratuum creando-rum tempus esset, ad comitia reverti iussit. Addi-tum decreto, ut binas legiones novas scriberent, cttrecenos equites ; et dena millia peditum sociis liomi-nique Latino, et sexcenos imperarent equites. Ti.Claudio prorogatum est imperium in id tempus, quoin provinciam consul venisset.