Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
133
Einzelbild herunterladen
 

L ns.XLI. Cap.8.9. [U.C.5 7 5. A.C. 177 .] 133

runt, liberos suos quibusquibus llomanis in eam con-ditionem, ut manumitterentur, mancipio dabant, ibbertinique cives essent: et quibus stirpes dcesset,quam relinquerent, ut cives Romani fiebant. Postea,his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sir.alege, sine stirpe, in civitatem Romanam per migra-tionem et censum transibant. Haec ne postea jbr-rent, petebant legati, et ut redire in civitates iuberentsocios: deinde ut lege caverent, ne quis quem civitatismutandae causa suum faceret, neve alienaret: et, siquis ita civis Romanus factus esset, [civis ne esset.]Haec impetrata ab senatu.

IX. [13.] Provinciae deinde, quae in bello erant,Sardinia atque Istria decretae. In Sardiniam duaelegiones scribi iussae; quina millia in singulas et du-ceni pedites, treceni equites; et duodecim millia pa-ditum sociorum ac Latini nominis, et sexcenti equi-tes, et decem quinqueremes naves, si deducere ex na-valibus vellet. Tantundem peditum equitumque tuIstriani, quantum in Sardiniam, decretum. Et le-gionem unam cum equitibus trecentis, et quinqu®millia peditum sociorum, ct ducentos quinquagintamittere equites in Hispaniam consules ad 31. Titi-nium iussi. Priusquam consules provincias sortiren-tur, prodigia nuntiata sunt. Lapidem in agro Cru-stumino in lucum Martis de coelo cecidisse: puerumtrunci corporis in agro Romano natum, et quadrupe-dem anguem visum: et Capuae multa in foro aedifi-cia de coelo tacta: ct Puteolis duas naves fulminisictu concrematas esse. Inter haec, quae nuntiaban-tur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, quum Col-lina porta intrasset, per Esquilmam magno conse-ctantium tumultu evasit. Eorum prodigiorum causaconsules maiores hostias immolarunt, et diem unumCirca omnia pulvinaria supplicatio fuit. Sacrificiisrite perfectis, provincias sortiti sunt: Claudio Istria,