132
T. LIVII [0. C. 5 7 5. A. C. 177 .]
consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse. Privatumrationem redditurum earum rerum esse, quoniam con-sul noluisset.
VIII. [12.] Comitia deinde habita. Consules cre-ati, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus:et postero die praetores facti, P. Aelius Tubero ite-rum, C. Quinctius Flamininus, C. Numisius, L. Mum-mius, Cn. Cornelius Scipio,C. Valerius Laevinus. Tu-beroni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenitNumisio Sicilia, Mummio Sardinia: sed eapropterbelli magnitudinem provincia consularis facta. Grac-chus eam sortitur, Istriani Claudius; Scipio et Luc-rinus Galliam, in duas divisam provincias, sortitisunt. Idibus Martiis, quo die Sempronius Claudius-que consulatum inierunt, mentio tantum de provin-ciis Sardinia Istriaque et utriusque hostibus fuit, quiin his provinciis bellum concivissent. Postero dielegati Sardorum, qui ad novos magistratus dilatierant, et L. Minucius Thermus, qui legatus Manliiconsulis in lstria fuerat, in senatum venit. Ab hisedoctus est senatus, quantum belli eae provinciaehaberent. Moverunt senatum ct legationes sociumnominis Latini, quae et censores et priores consulesfatigaverunt, tandem in senatum introductae. Sum-ma querelarum erat, Cives suos Romae censos ple-rosque Romam commigrasse. Quod si permittatur,perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, desertiagri, nullum militem dare possent. Fregellas quoquemillia quattuor familiarum transisse ab se, SamnitesPeiignique querebantur: neque eo minus aut hos autillos in delectu militum dare. Genera autem fraudisduo mutandae viritim civitatis inducta erant. Lexsociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi re-linquerent, dabat, ut cives Homuni fierent. Ea legemale utendo, alii sociis, alii populo Romano iniu-riam faciebant. Nam et, ue stirpem domi relinque-