Lm. XLI. Cap.G. 7. [U.C. 5-;i. A.C. 178 .] 131
saeviri: famam, quod indignum sit, maculari dehone-slarique: et palam res odiosas fleri, hiris etiam usur-pandi causa; ne pro dubio habeant, nihil inter se etargento parata mancipia interesse. Motus his sena-tus, literas Lyciis ad Rhodios dedit: Nec LyciosRhodiis, nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, inservitutem dari placere. Lycios ita sub Rhodiorumsimul imperio et tutela esse, ut in ditione populi Ro-mani civitates sociae sint.
VII. [11.] Triumphi deinde ex Hispania duo con-tinui acti. Prior Sempronius Gracchus de Celtibe-ris sociisque eorum; postero die L. Postumius deLusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis trium-phavit. Quadraginta millia pondo argenti Ti. Grac-chus transtulit, viginti millia Albinus. Militibus de-narios quinos vicenos, duplex centurioni, triplexequiti ambo diviserunt: sociis tantundem, quantumRomanis. Per eosdem forte dies M. Iunius consulex Istria comitiorum causa Romam venit. Eum quumin senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebi»Papirius et Licinius de iis, quae in Istria essent acta,in concionem quoque produxerunt. Ad quae quumconsul, Se dies non plus undecim in ea provincia fuis-se, responderet; quae se absente acta essent, se quo-que, ut illos, fama comperta habere; exsequebanturdeinde quaerentes, Quid ita non potius A. ManliusRomam venisset, ut rationem redderet populo Roma-no, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, inIstriani transisset? Quando id bellum senatus decre-visset, quando populus Romanus iussisset? At, hercu-le,privato quidem consilio bellum susceptum esse, sedgestum prudenter fortiterque. Imo, utrum susceptumsit nequius, an inconsultius gestum, dici non posse.Stationes duas necopinantes ab Istris oppressas, ca-stra Romana capta, quod peditum, quod equitum incastris fuerit: ceteros inermes fusosque , ante omnes