Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
95
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XL. Cap. 32. 33. [U.C. 571 .A.C. 181 .] <J5

emissi, magnam caedem edidere. Ad viginti triamillia hostiunt eo die caesa: capta quattuor milliaet septingenti, cum equis plus quingentis, et signamilitaria octoginta octo. Magna victoria, non tamenincruenta fuit. Romani de duabus legionibus mili-tes paullo plus ducenti, socium Latini nominis octin-genti triginta, externorum auxiliarium duo milliaferine et quadringenti ceciderunt. Praetor in castravictorem exercitum reduxit. Acilius manere in ca-stris ab se captis iussus. Postero die spolia de hosti-bus lecta, et pro concione donati, quorum virtus in-signis fuerat.

XXX111. Sauciis deinde in oppidum Aeburamdevectis, per Carpetaniam ad Contrebiam ductae le-giones. Ka urbs circumsessa, quum a Celtiberisauxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cun-ctati sint, sed quia profectos a domo inexplicabilescontinuis imbribus viae et inflati amnes tenebant,desperato auxilio suorum,in deditionem venit. Flac-cus quoque, tempestatibus foedis coactus, exercitumomnem in urbem introduxit. Celtiberi, qui a domoprofecti erant, deditionis ignari, quum tandem,supe-ratis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus , Con-trebiam venissent, postquam castra nulla extra moe-nia viderunt, aut in alteram partem translata rati,aut recessisse hostes, per negligentiam effusi ad op-pidum accesserunt. In eos duabus portis Romanieruptionem fecerunt, et incompositos adorti fude-runt. Quae res ad resistendum eos et ad capessendampugnam impediit,quod non uno agmine,nec ad signafrequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugamsaluti fuit. Sparsi enim toto passim campo se diffu-derunt: nec usquam confertos eos hostis circumve-nit. Tamen ad duodecim millia sunt caesa: captaplus quinque millia hominum, equi quadringenti,signa militaria sexaginta duo. Qui palati e fuga do-