9-4 T. LIVII [U. C. 5 yi. A. C. 181.]
primum fremitum equestrem audivit, avertit equus,et castra repetit. Eo effusius sequi hostes. Primoequites, mox et peditum acies aderat, haud dubiaspe, castra eo die se oppugnaturos. Quingentos pas-sus, non plus, a vallo aberant. Itaque, ubi Flaccussatis abstractos eos a praesidio castrorum suorumratus est,intra vallum exercitu instructo, tribus par-tibus simul erumpit,clamore non tantum ad ardorempugnae excitandum sublato, sed etiam ut, qui inmontibus erant, exaudirent. Nec morati sunt, quindecurrerent, sicut imperatum erat, ad castra: ubiquinque millium armatorum , non amplius , relictumerat praesidium. Quos quum et paucitas sua, etmultitudo hostium, et improvisa res terruisset,propesine certamine capiuntur castra. Castris, quae parsmaxime a pugnantibus conspici poterat, iniecit Aci-lius ignem.
XXXII. Postremi Celtiberorum, qui in acie erant,primi llammam conspexere: deinde per totam aciemvulgatum est, castra amissa esse, et tum quum maxi-me ardere. Umle illis terror, inde ltomanis animuscrevit. Iam clamor suorum vincentium accidebat,iam ardentia hostium castra apparebant. Celtiberiparumper incertis animis fluctuati sunt. Ceterum,postquam receptus pulsis nullus erat, nec usquam,nisi in certamine, spes, pertinacius de integro capes-sunt pugnam. Acie inedia urgebantur acriter a quintalegione. Adversus laevum cornu, in quo sui generisprovincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant,cum maiore fiducia intulerunt signa. Iam propeerat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septi-ma legio successisset. Simul ab oppido Aebura, quiin praesidio relicti erant, in medio ardore pugnaeadvenerunt, et Acilius ab tergo erat. Diu in mediocaesi Celtiberi: qui supererant, in omnes passimpartes capessunt fugam. Equites, bipartito in eo3