Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
89
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XL. Cai>. 28. 27. [0. C. 571 .A. C. 181 .] S9

milites scriberent, (lucerentque secum. Et praeto-ribus, Q. Petillio et Q. Fabio, imperatum est, ut Pe-tillius duas legiones civium Romanorum tumultua-rias scriberet, et omnes minores quinquaginta annissacramento rogaret: Fabio, ut sociis Latini nominisquindecim millia peditum, octingentos equites im-peraret. Duumviri navales creati C. Matienus et C.Lucretius, navesque iis ornatae sunt; Matienoquo,cuius ad Gallicum sinum provincia erat, imperatumest, ut classem primo quoque tempore duceret inLigurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atqueeius exercitui posset.

XXVII. Aemilius, postquam nihil usquam auxiliiostendebatur, interceptos credens equites, non ultradifferendum ratus, quin per se fortunam tentaret,priusquam hostes venirent, qui iam segnius socor-diusque oppugnabant, ad quattuor portas exercituminstruxit, ut, signo dato, simul ex omnibus partibuseruptionem facerent. Quattuor extraordinariis co-hortibus duas adiunxit, praeposito M. Valerio lega-to: erumpere extraordinaria porta iussit. Ad dex-tram principalem hastatos legionis primae instruxit;principes ex eadem legione in subsidiis posuit: i\l.Servilius et L. Sulpicius, tribuni militum, his prae-positi. Tertia legio adversus principalem sinistramportam instructa est. Id tantum mutatum; principesprimi, et hastati in subsidiis locati: Sex. lulius Cae-sar etL. Aurelius Cotta, tribuni militum, huic legionipraepositi sunt. Q. F'ulvius Flaccus legatus cum dex-tra ala ad quaestoriam portam positus: duae cohor-tes et triarii duarum legionum in praesidio castrorum manere iussi. Omnes portas concionabundusipse imperator circumiit; et, quibuscunque irrita-mentis poterat, iras militum acuebat; nunc fraudemhostium incusans, qui,pace petita, indutiis datis, peripsum indutiarum tempus contra ius gentium ad ca-