88
T. LIVII [U. C. 5 7 i. A. C. 181.]
sunt. Summa vi totum diem oppugnarunt, ita ut neellcrendi quidem signa Romanis spatium, nec ad ex-plicandam aciem locus esset. Conferti in portis, ob-stando magis, quam pugnando, castra tutabantur.Sub occasum solis‘quum recessissent hostes, duosequites ad Cn. Raebium proconsulem cum literis Pi-sas mittit, ut obsesso sibi per indutias quam primumsubsidio veniret. Baebius exercitum M. Pinariopraetori, eunti in Sardiniam, tradiderat. Ceterum ctsenatum literis certiorem fecit, obsideri a LiguribusL. Aemilium, et M. Claudio Marcello, cuius proxi-ma inde provincia erat, scripsit, ut, si videretur ci,exercitum ex Gallia traduceret in Ligures, et L. Ae-milium liberaret obsidione. Haec sera futura au-xilia erant. Ligures postero die ad castra redeunt.Aemilius, quum et venturos scisset, et educere inaciem potuisset, intra vallum suos tenuit, ut extra-heret rem in id tempus, quo Baebius cum exercituvenire a Pisis posset.
XXVI. Romae magnam trepidationem literacBaebii fecerunt: eo maiorem, quod paucos post diesMarcellus, tradito exercitu Fabio, Romani quum ve-nisset, spem ademit, eum, qui in Gallia esset, exer-citum in Ligures traduci posse, quia bellum cumIstris esset, prohibentibus coloniam Aquileiam de-duci: eo profectum Fabium, neque inde regredi, bel-lo inchoato, posse. Una, et ea ipsa tardior, quamtempus postulabat, subsidii spes erat, si consulesmaturassent in provinciam ire. Id ut facerent, prose quisque Patrum vociferari. Consules, nisi confe-cto delectu, negare se ituros, nec suam segnitiem,sed vim morbi, in causa esse, quo serius perficere-tur. Non tamen potuerunt sustinere consensum se-natus, quin paludati exirent, et militibus, quos con-scriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas conve-nirent. Permissum, ut, qua irent, protinus subitarios