00
X. LIVI) [O. C. 571. A. C. 381.]
stra oppugnanda venissent: nunc, quantus pudor es-set, edocens, ab Liguribus, latronibus verius, quamhostibus iustis, Romanum exercitum obsideri. Quoore quisquam vestrum, si hinc alieno praesidio, nonvestra virtute, evaseritis, occurret, non dico iis mili-tibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Ant iochum,maximus nostrae aetatis reges ducesque, vicerunt;sed iis, qui hos ipsos Ligures aliquoties, pecorum modofugientes, per saltus invios consectati cecideruntiQuod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poeniconon audeant, Ligustinus hostis vallum Homamunsubit, obsidet ultro, et oppugnat! quem, scrutantesantea devios saltus, abditum et latentem vix invenie-bamus. Ad haec consentiens reddebatur militumclamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo aierumpendum signum dedisset. Daret signum: intel-lecturum, eosdem, qui antea fuerint, et Romanos etLigures esse.
XXV11I. Bina cis montes castra Ligurum erant.Ex iis, primis diebus, sole orto, pariter omnes com-positi et instructi procedebant: tum, nisi exsatiaticibo vinoque, arma non capiebant. Dispersi, inor-dinati exibant; ut quibus pro spe certum esset, ho-stes extra vallum signa non elaturos. Adversus itaincompositos eos venientes, clamore pariter omnium,qui in castris erant, calonum quoque et lixarum,sublato, simul omnibus portis ltomani eruperunt.Liguribus adeo improvisa res fuit, ut perinde, ac siinsidiis circumventi forent, trepidarent. Exiguumtemporis aliqua forma pugnae fuit. Fuga deinde ef-fusa, et fugientium passim caedes erat. Equitibusdato signo, ut conscenderent equos, nec eirugerequemquam sinerent, in castra omnes trepida fugacompulsi sunt: deinde ipsis exuti castris. Supraquindecim millia Ligurum eo die occisa, capta duomillia et quingenti. Triduo post Ligurum Ingauno-