Liii.XL. Cap.22, [U.C.5 7 i.A.C. 181.3 ^
in altitudinem egrediebantur, magis magisquc silve-stria et pleraque invia loca excipiebant. Pervenerodeinde in tam opacum iter, ut, prae densitate arbo-rum immissorumque aliorum in alios ramorum, per-spici coelum vix posset: ut vero iugis appropinqua-bant, quod rarum in aliis locis esset, adeo omniacontecta nebula, ut liaud secus quam nocturno itinereimpedirentur. Tertio demum die ad verticem per-ventum. Nihil vulgatae opinioni, degressi inde, de-traxerunt: magis, credo, ne vanitas itineris ludibrioesset, quam quod diversa inter se maria, montesque,et amnes, ex uno loco conspici potuerint. Vexatiomnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetatoerat, difficultate viae est. Duabus aris ibi Iovi etSoli sacratis quum immolasset, qua triduo ascende-rat, biduo est degressus, frigora nocturna maximemetuens, quae caniculae ortu similia brumalibuserant-. Multis per eos dies difficultatibus conflicta-tus, nihilo laetiora in castris invenit: ubi summapenuria erat, ut in regione, quam ab omni parte soli-tudines clauderent. Itaque unum tantum moratusdiem, quietis eorum causa, quos habuerat secum,itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit.Socii erant: sed propter inopiam haud secus quamhostium fines Macedones populati sunt. Rapiendoenim passim villas primum, dein quosdam vicos etiamevastarunt, non sine magno pudore regis, quum so-ciorum voces , nequicquam deos sociales nomenquesuum implorantes, audiret. Frumento inde sublato,in Maedicam regressus, urbem, quam Petram appel-lant, oppugnare est adortus. Ipse a campestri aditucastra posuit: Perseum filium cum modica manucircummisit, ut a superioribus locis urbem aggrede-retur. Oppidani, quum terror undique instaret, oh-sidibus datis, in praesentia dediderunt sese. lidem,postquam exercitus recessit, obliti obsidum, relicta