8-1
T. LIVII [tr.C. 5 7 i.A. C. 181.] _
Quum tanta difficultas itineris proponatur, utrumperseverandum sit in incepto, an abstinendum? Sipergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus re-bus Antigoni: qui, saeva tempestate iactatus, quumin eadem navesecum suos omnes habuisset, praecepisseliberis diceretur, ut et ipsi meminissent, et ita posterisproderent, ne quis cum tota gente simul in rebus du-biis periclitari auderet. Memorem ergo se praeceptieius, duos simul filios non commissurum in aleam eius,qui proponeretur, casus; ei; quoniam maiorem filiumsexum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiamregni remissurum in Macedoniam esse. Non fallebatDemetrium, ablegari se, ne adesset consilio, quumin conspectu locorum consultaret, qua proxime iti-nera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent,quaeque belli ratio esset futura. Sed non solum pa-rendum patri tum, sed etiam assentiendum erat, nsinvitum parere suspicionem faceret. Ut tamen iterei tutum in Macedoniam esset, Didas, ex praetoribusregiis unus, qui Paconiae praeerat, iussus est prose-qui eum cum modico praesidio. Hunc quoque Per-seus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo hauddubium cuiquam esse coeperat, ad quem, ita incli-nato regis animo, hereditas regni pertineret, interconiuratos in fratris perniciem habuit. In praesentisdat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaretse iti quam maxime familiarem usum, ut elicereomnia arcana, specularique abditos eius sensus pos-set. Ita digreditur Demetrius cum infestioribus,quam si solus iret, praesidiis.
XXII. Philippus, Maedicam primum, deinde so-litudines interiacentes Maedicae atque Haemo trans-gressus , septimis demum castris ad radices montispervenit. Ibi unum moratus diem ad deligendos,quos duceret secum, tertio die iter est ingressus.Modicus primo labor in imis collibus fuit. Quantum