Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
86
Einzelbild herunterladen
 

80

T. LIVII [U. C. 5 yi. A.C. 181.]

urbe, in loca munita et montes refugerunt. Philip-pus, omni genere laboris sine ullo effectu fatigatismilitibus, et fraude praetoris Didae auctis in filiumsuspicionibus, in Macedoniam rediit.

XXIII. Missus hie comes, ut ante dictum est,quum simplicitatem iuvenis incauti, et suis haud im-merito succensentis, assentando indignandoque etipse vicem cius, captaret, in omnia ultro suam offe-rens operam, fide data, arcana eius elicuit. Fugamad Romanos Demetrius meditabatur. Cui consilioadiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniaepraetor, per cuius provinciam spem ceperat elabituto posse. Hoc consilium extemplo et fratri prodi-tur, et, auctore eo, indicatur patri. Literne primumad obsidentem Petram allatae sunt. Inde Ilerodorus( princeps hic amicorum Demetrii urat) in custodiamest coniectus, et Demetrius dissimulanter asservariiussus. Haec super cetera tristem adventum in Ma-cedoniam regi fecerunt. Movebant eum et praesen-tia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploran-da omnia Romam miserat, censebat. His anxius cu-ris quum aliquot menses egisset, tandem legati, iamante praemeditatis in Macedonia, quae ab Ruina re-nuntiarent, venerunt: qui, super cetera scelera, fal-sas etiam Iiteras, signo adulterino T. Quinetii signa-tas, reddiderunt regi. Deprecatio erat in literis, siquid adolescens, cupiditate regni prolapsus, secumegisset. Nihil eum adversus suorum quemquam factu-rum: neque eum sese esse, qui ullius impii consilii au-ctor futurus videri possit. Hae literae fidem Perseicriminibus fecerunt. Itaque Ilerodorus, extemplodiu excruciatus, sine indicio rei ullius in tormentismoritur.

XXIV. Demetrium iterum ad patrem accusavitPerseus. Fuga perPaeoniam praeparata arguebatur,et corrupti quidam, ut comites itineris essent; ma-