Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
83
Einzelbild herunterladen
 

Lm.XL.CAP. 20. 21. [TJ.C.5 7 i.A.C. 181 .] S3

de exsulum et Achaeorum legati introducti sunt: etspes data exsulibus est, scripturum senatum Achaeis,ut restituerentur. Achaei de Messene recepta, eom-positisque ibi rebus, cum assensu Patrum exposue-runt. Et a Philippo rege Macedonum duo legati ve-nerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae absenatu petenda esset: speculatum magis inquisitum-que missi de iis, quorum Perseus Demetrium insi-mulasset sermonum cum llomanis, maxime cum T.Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum. Hos,tanquam medios, nec in alterius favorem inclinatos,miserat rex. Erant autem et hi Persei fraudis in fra-trem ministri et participes. Demetrius, omnium,praeterquam fraterno scelere quod nuper eruperat,ignarus, primo neque magnam, neque nullam spemhabebat, patrem sibi placari posse. Minus deinde indies patris animo fidebat, quum obsideri aures a fra-tre cerneret. Itaque, circumspiciens dicta factaquesua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omnimentione et contagione Romanorum abstinebat; utneque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminumgenere exasperari animum sentiebat.

XXI. Philippus, simul ne otio miles deterior fie-ret, simul avertendae suspicionis causa quicquam ase agitari deRomano bello,Stobos Paeoniae exercituindicto, in Maedicam ducere pergit. Cupido eum ce-perat in verticem Haemi montis ascendendi, quiavulgatae opinioni crediderat, Ponticum simul et Ha-driaticum mare, et Histrum amnem, et Alpes con-spici posse: subiecta oculis ea haud parvi sibi mo-menti futura ad cogitationem Romani belli. Pcr-cunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, quumsatis inter omnes constaret, viam exercitui nullamesse, paucis et expeditis perdiflieillimum aditum, utsermone familiari minorem filium permulceret, quemstatuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo

F 2