S2 T. LIVII [U. C. 571. A. C. 181.]
sa, et nuntiata peregre. In area Vulcani et Concor-diae sanguinem pluit; et pontifices hastas motasnuntiavere, et Lanuvii simulacrum Iunonis Sospitaelacrimasse: et pestilentia in agris, forisque, et coiiciliabulis, et in urbe tanta erat, ut Libitina tunc vixsufficeret. His prodigiis cladibusque anxii Patresdecreverunt, ut et consules, quibus diis videretur,hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri librosadirent. Eorum decreto supplicatio circa omnia pul-vinaria Hornae in diem unum indicta est. Iisdemauctoribus et senatus censuit, et consules edixerunt,ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriaeessent. Pestilentiae tanta vis erat, ut, quum propterdefectionem Corsorum, bellumque ab Iliensibus con-citatum in Sardinia, octo millia peditum ex sociisLatini nominis scribi placuisset, et trecentos equites,quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traii-ceret, tantum hominum demortuum esse, tantumubique aegrorum consules renuntiaverint, ut is nu-merus effici militum non potuerit. Quod deerat mi-litum, sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hi-bernabat , iussus praetor, atque inde in Sardiniamtraiicere. L. Duronio praetori, cui provincia Apuliaevenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio est: cu-ius residua quaedam vclut semina ex prioribus malisiam priore anno apparuerant: sed magis inchoataeapud L. Pupium praetorem quaestiones erant, quamad exitum ullum perductae. Id persecare novumpraetorem, ne serperet iterum latius, Patres iusse-runt. Et leges de ambitu consules ex auctoritatesenatus ad populum tulerunt.
XX. Legationes deindein senatum introduxerunt.Regum primas, Eumenis, et Ariarathis Cappadocis,et Pharnacis Pontici: nec ultra quiequam iis respon-sum est, quam missuros, qui de controversiis eorumcognoscerent, statuerentque. Lacedaemoniorum deiu-