Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
81
Einzelbild herunterladen
 

Lib.X L. Cap. 17-10, [U.C,5 7 i.A.C.i8].] 81

gionibus suis Pisis hiemare. Fama erat, GallosTransalpinos iuventutem armare: nec, in quam re-gionem Italiae effusura se multitudo esset,sciebatur.Ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius adcomitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatumpetebat.

XVIII. Comitia consulibus rogandis fuere. CreatiP. Cornelius Cethegus, M. Baebius Tamphilus. Prae-tores inde facti, duo Q. Fabii, Maximus et Buteo,Ti. Claudius Nero, Q. Petillius Spurinus, M. Pina-rius Posca, L. Duronius. His, inito magistratu, pro-vinciae ita sorte evenerunt. Ligures consulibus;praetoribus, Q,. Petillio urbana, Q. Fabio Maximoperegrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Ne-roni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L.Duronio Apulia;et Istri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nun-tiabant, maritimos agros infestos transmarinarumnavium latrociniis esse. Eadem Massilienses de Li-garum navibus querebantur. Exercitus inde decreti:quattuor legiones consulibus, (quina millia ducenosltomanos pedites, trecenos haberent equites) et quin-decim millia socium ac Latini nominis, octingentiequites. In Ilispaniis prorogatum veteribus praeto-ribus imperium est cum exercitibus, quos haberent.Et in supplementum decreta tria millia civium Ro-manorum, ducenti equites: et socium Latini nominissex millia peditum, trecenti equites. Nec rei navaliscura omissa. Duumviros in eam rem consules creareiussi, per quos naves viginti deductae navalibus so-ciis civibus Romanis, qui servitutem servissent, com-plerentur; ingenui tantum ut iis praeessent. Interduumviros ita divisa tuenda denis navibus maritimaora, ut promontorium iis .Minervae, velut cardo, inmedio esset: alter dextram partem usque ad Massi-liam, laevam alter usque ad Barium tueretur.

XIX. Prodigia multa foeda et Romae eo anno vi-

T. Lit. Tom. V. F