Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
77
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XL. Cap. 14. Io. [C.C.570.A.C. 182.] 77

fatentur, pro convictis haberentur. Quin tu illudquaeri iubes, nutn tui occidendi causa ferrum sumpse-rint t num me auctore et sciente? Hoc enim viderivis, non illud, quod fatentur, et palam est. Et sui setuendi causa sumpsisse dicunt. Recte, an perperamfecerint, ipsi sui facti rationem reddent. Meam cau-sam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris:aut explica, utrum aperte, an clam te aggressuri fue-rimus. Si aperte, cur non omnes ferrum habuimus?cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsa-runt? si clam, quis ordo consilii fuit? Convivio solu-to, quum comissator ego discessissem, quattuor substi-tissent, ut sopitum te aggrederentur? quomodo fefel-lissent, et alieni, et mei, et maxime suspecti, quiapaullo ante in rixa fuerant? quomodo autem, truci-dato te, ipsi evasuri fuerint? Quattuor gladiis domustua capi et expugnari potuit?

XV. Quin tu, omissa ista nocturna fabula, ad id,quod doles, quod invidiam urit, reverteris? Cur us-quam regni tui mentio fit, Demetri? cur dignior pa-tris fortunae successor quibusdam videris, quam ego?cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, du-biam et sollicitam facis? Haec sentit Perseus, etsinon dicit: haec istum inimicum, haec accusatorem fa-ciunt: haec dumum, haec regnum tuum criminibus etsuspicionibus replent. Ego autem, pater, quemadmo-dum nec nunc sperare regnum, nec ambigere unquamde eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tumemaiori cedere vis; sic illud nec debui facere, nec de-beo, ut indignus te patre, indignus omnibus videar. Idenim vitiis meis, non cedendo, cuiius fasque est, nonmodestia, consequar. Romanos obiicis mihi, et ea,quae gloriae esse debent, in crimen vertis. Ego, necobses Romanis ut traderer, nec ut legatus mittererHornam, petii. A le missus ire non recusavi. Utro-que tempore ita me gessi, ne tibi pudori,ne regnq tuo,