Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
76
Einzelbild herunterladen
 

70

T. LI Vll [U. C. 5 7 o. A. C. 182.]

volutabam in animo: ul quibus aliis deinde sacris con-taminatam omni scelere mentem expiarem? Sed cae-cus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspectaefficere vult, aliud alio confundit. Nam, si veneno teinter coenam tollere volui, quid minus aptum fuit,quam pertinaci certamine et concursu iratum te effi-cere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad coenam ab-nueres? Quum autem iratus negasses, utrum, ut pla-carem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occa-sionem , quoniam semel venenum paraveram ? an abillo consilio velut transiliendum ad aliud fuit,ut ferrote, et quidem eo die, per speciem comissationis, occide-rem? Quo deinde modo, si te metu mortis credebamcoenam evitasse meam, non ab eodem metu comissatio-nem quoque evitaturum existimabam?

XIV. Non est res, qua erubescam, paler, si die fe-sto inter aequales largiore vino sum usus. Tu quoque,velim, inquiras, qua laetitia, quo lusu apud me cele-bratum hesternum convivium sil, illo etiam (pravoforsitan) gaudio provehente, quod in iuvenali armo-rum certamine pars nostra non inferior fuerat. Mi-seria haec et metus crapulam facite excusserunt; quaesi non intervenissent, insidiatores nos sopiti lacere-mus. Si domum luam expugnaturus, capta domo, do-minum interfecturus eram, non temperassem vino inunum diem? non milites abstinuissem meos? Et, neego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque mi-nime malus ac suspicax frater,Nihil aliud scio,inquit,nihil arguo,nisi quod cum ferro comissatum venerunt.Si quaeram, unde id ipsum scieris? neccsse erit te fa-leri, aut speculatorum tuorum plenam domum fuissemeam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnesviderent: cl , ne quid ipse aut prius inquisisse, autnunc criminose argumentari videretur, te quaerere exiis, quos nominasse!, iubebat, an ferrum habuissent?ut, tanquam in r e dubia, quum id quaesisses, quod ipsi