Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
69
Einzelbild herunterladen
 

Liu. XL. Gap. 8. [TJ. C.570.A.C. 182. 69

ut ternos inermes secum introducerent, permisit. Ibiquum consedisset: Sedeo, inquit, miserrimus pater,iudex inter duos filios, accusatorem parricidii, et.reum; aut conficti, aut admissi criminis labem apudmeos inventurus. lam pridem quidem hanc procellamimminentem timebam, quum vultus inter vos minimefraternos cernerem, quum voces quasdam exaudirem.Sed interdum spes animum subibat, deflagrare irasvestras, purgari suspiciones posse: etiam hostes, ar-mis positis, foedus icisse, et privatas multorum simul-tates finitas: subituram vobis aliquando germanitatismemoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetu-dinisque inter vos, meorum denique praeceptorum;quae, vereor, ne vana surdis auribus cecinerim. Quo-ties ego, audientibus vobis, detestatus exempla discor-diarum fraternarum, horrendos eventus eorum retuli,quibus se stirpemque suam, domos, regna, funditusevertissent? Meliora quoque exempla parte altemposui; sociabilem consortionem inter binos Lacedae-moniorum reges, salutarem per multa saecula ipsispatriacque. Eandem civitatem, postquam mos sibicuique rapiendi hjrannidcm exortus sit, eversam. lamhos Eumenem Ati alumque fratres, a quam exigui'»rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi, Antiocho,et cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis, quamfraterna unanimitate, regnum aequasse. ISe Romanisquidem exemplis abstinui, quae aut visa, aut auditahabebam: T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecumgesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum device-runt; patris patruique eorum, quorum perpetuam vi-tae concordiam mors quoque miscuit. Seque vos illo-rum scelus, similisque sceleri eventus, deterrere a ve-cordi discordia potuit: neque horum bona mens, bonafortuna, ad sanitatem flectere. Vivo et spirante me,hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improbacrevistis. Eo usque me vivere vultis , donec, alterius