Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
68
Einzelbild herunterladen
 

68 T. LIVII [U. C. 570. A. C. 182.]

hilaritate nostra lenimus? Omnes se ire conclama,runt, praeter eos, qui speculatoris ab se pulsati prae-sentem ultionem metuebant. Quum eos quoque De-metrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo setutari, si qua vis fieret, possent. Nihil occulti esse inintestina discordia potest. Utraque domus specula-torum et proditorum plena erat. Praecucurrit indexad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrioquattuor adolescentes venire. Etsi causa apparebat,(nam ab iis pulsatum convivam suum mulierat) ta-men, infamandae rei causa, ianuam obserari iubet:et ex parte superiore aedium, versisque in viam fene-stris, comissatores, tanquam ad caedem suam ve-nientes, aditu ianuae arcet. Demetrius, per vinum,quod excluderetur, paullisper vociferatus, in convi-vium redit, totius rei ignarus.

VIII. Postero die Perseus, quum primum conve-niendi potestas patris fuit, regiam ingressus, pertur-bato miltu in conspectu patris tacitus procul consti-tit. Cui, quum pater, Satin' salvae? et, quaenam eamaestitia esset? interrogaret eum, De lucro tibi, in-quit, vivere me scito: iam non occultis a fratre peti-mur insidiis. Nocte cum armatis domum ad interfi-ciendum me venit: clausisque foribus, parietum prae-sidio me a furore eius sum tutatus. Quum pavoremmixtum admiratione patri iniecisset, Atqui, si aurespraebere potes, inquit, manifestam rem teneas, fa-ciam. Enimvero se, Philippus dicere, auditurum,vocarique extemplo Demetrium iussit: et senioresduos amicos, expertes iuvenalium inter fratres cer-taminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum etOnomastum arcessit, quos in consilio haberet. Dumveniunt amici, solus, filio procul stante, multa secumanimo volutans, inambulavit. Postquam venisse eosnuntiatum est, secessit in partem interiorem eum(tnonus amicis, totidem custodibus corporis: filiis,