70
T. LIVII [U. C. 5yo. A. C. 182 .]
vestrum superstes, haud ambiguum regem alterummea morle faciam. Nec fratrem, nec patrem potestispati: nihil cari, nihil sancti est: in omnium vicem re-gni unius insatiabilis amor successit. Agite, consce-lerate aures paternas: decernite criminibus, mox fer-ro decreturi: dicite palam, quicquid aut veri potestis,aut comminisci libet. Reseratae aures sunt, quaeposthac secretis alterius ab altero criminibus clauden-tur. Ilacc, furens ira, quum dixisset, lacrimae omni-bus obortae, et diu maestum silentium tenuit.
IX. X uni Perseus: Aperienda nimirum nocte ia-nua fuit, et armati comissatores accipiendi, praeben-dumque ferro iugulum, quando non creditur, nisi per-petratum, facinus; et eadem petitus insidiis audio,quae latro atque insidiator. Non ncquicquam istiunum Demetrium filium te habere, me subditum et pel-lice genitum appellant. Nam, si gradum, si caritatemfilii apud te haberem, non in me, querentem deprehen-sas insidias, sed ineunt, qui fecisset, saevires: necadeo libi vilis vita esset nostra, ut nec praeterito peri-culo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus silimpune. Itaque, si mori tacitum oportet; taceamus ,precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in msfinem habeat; nec per meum latus tu petaris. Sin au-lem, quod circumventis in solitudine natura ipsa sub-licii; ut hominum, quos nunquam viderint, fidem ta-men implorent, mihi quoque, ferrum in me strictumcernenti, vocem mittere liceat ; per te, palriumquenomen, quod utri nostrum sanctius sit, iam pridemsentis, ita me audias, precor, tanquam si, voce et com-ploratione nocturna excitus, mihi quiritanti interve-nisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta investibulo meo deprehendisses. Quod tum vociferarerin re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror.Frater, non comissanlium in vicem iam diu vivimusinternos. Regnare utique vis: huic spei tuae obstat