Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
55
Einzelbild herunterladen
 

LIB. XX XIX. CAI. 51. [U. C. 5G 9 . A. C. i83.] 56

IA. A(1 Prusiam regem legatus X. Quinctius Fla-mininus venit, quem suspectum llomanis et receptuspost fugam Antiochi Hannibal, et bellum adversusFumcnem motum faciebat. Ibi, seu quia a Flami-nino inter cetera obiectum Prusiae erat, hominemomnium, qui viverent, infestissimum populo Romanoapud eum esse, qui patriae suae primum,deinde, fra-ctis eius opibus, Antiocho regi auctor belli adversuspopulum Romanum fuisset: seu quia ipsePrusias, utgratificaretur praesenti Flaminino llomanisque, perse necandi aut tradendi cius in potestatem consiliumcepit; a primo colloquio Flaminini milites extempload domum Hannibalis custodiendam missi suntSeniper talem exitum vitae suae Hannibal prospexe-rat animo, et Romanorum inexpiabile odium in secernens, et fidei regum nihil sane confisus. Prusiaevero levitatem etiam expertus erat. Flaminini quo-que adventum vclut fatalem sibi horruerat. Adomnia undique infesta, ut iter semper aliquod prae-paratum fugae haberet, septem exitus e domo fece-rat; et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepi-rentur. Sed grave imperium regum nihil inexplora-tum, quod investigari volunt, ellicit. Totius circui-tum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo indeelabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum,milites regios in vestibulo esse, postico, quod deviummaxime atque occultissimi exitus erat, fugere cona-tus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit,et omnia circa clausa custodiis dispositis esse, vene-num, quod multo ante praeparatum ad tales habebatcasus, poposcit. Liberemus, inquit, diuturna curapopulum Romanum, quando mortem senis exspectarelongum censent. Nec magnam, nec memorabilem exinermiproditoque Flamininus victoriam feret. Moresquidem populi Romani quantum mutaverint, vel hicdies argumento erit. Horum patres Tyrrho regi, hosti