5C
T. LIVII [U. C. 5Gg. A. C. i83.]
armato, exercitam in Italia habenti,ut a veneno cave-ret, praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctoresset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.Exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, ethospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans,poculum exhausit. Hic vitae exitus fuit Hannibalis.
L1I. Scipionem et Polybius, et Rutilius hoc annomortuum scribunt. Ego neque his, neque Valerioasscntior: his, quod, censoribus i\I. Porcio, L. Vale-rio, principem senatus ipsum L. Valerium censoremlectum invenio ; quum superioribus tribus lustrisAfricanus fuisset: quo vivo, nisi ut ille senatu mo-veretur, quam notam nemo memoriae prodidit, aliusprinceps in locum eius lectus non esset. Antiatemauctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adver-sus quem oratio inscripta P. Africani est. Hic Nae-vius in magistratuum libris est tribunus plebis, P.Claudio, L. Porcio consulibus: sed iniit tribunatum,Ap. Claudio, M. Sempronio consulibus, ante diemquartum Idus Decembres. Inde tres menses ad IdusMartias sunt; quibus P. Claudius, L. Porcius consu-latum inierunt. Ita et vixisse in tribunatu Naeviividetur, diesque ei dici ab eo potuisse; decessisseautem ante L. Valerii et M. Porcii censuram. Triumclarissimorum suae cuiusque gentis virorum non ma-gis tempore congruente comparabilis mors videturesse, quam quod nemo eorum satis dignum splendorevitae exitum habuit. lam primum omnes non in pa-trio solo mortui, nec sepulti sunt. Veneno absumptiHannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, proditusab hospite; captus Philopoemen in carcere et in vin-culis exspiravit. Scipio, etsi non exsul, neque damna-tus, die tamen dicta, ad quam non affuerat reus, ab-sens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum, sedetiam funeri suo, exsilium indixit.
L1II. Dum ea in Peloponneso (a quibus devertit