54
T. LIVII [U. C. 56g. A. C. iS5.]~
ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custo-diretur, expediebant. Obstupuerant ad magnitudi-nem pristinae eius fortunae virtutisque: et nequeipsi domum recipere custodiendum audebant, neccuiquam uni custodiam cius satis credebant. Admo-nent deinde quidam, esse thesaurum publicum subterra, saxo quadrato saeptum. Eo vinctus demitti-tur, et saxum ingens, quo operitur, machina super-impositum est. Ita loco potius, quam homini cui-quam, credendam custodiam rati,lucem inscquentemexspectaverunt. Postero die multitudo quidem in-tegra, memor pristinorum eius in civitatem merito-rum, parcendum, ac per eum remedia quaerenda essepraesentium malorum, censebant: defectionis aucto-res, quorum in manu respublica erat, in secreto con-sultantes, omnes ad necem eius consentiebant: sed,utrum maturarent, an differrent, ambigebatur. Vicitpars avidior poenae, missusque, qui venenum ferret.Accepto poculo, nihil aliud locutum ferunt, quamquaesisse, si incolumis Lycorias (is alter imperatorAchaeorum erat) equitesque evasissent ? Postquam«lictum est, incolumes esse; Bene habet, inquit; et,po-culo impavide, exhausto, haud ita multo post exspi-ravit. Non diuturnum mortis cius gaudium auctori-bus crudelitatis fuit. Victa namque Messene belloexposcentibus Achaeis noxios dedidit, ossaque red-dita Philopoemenis sunt: et sepultus ab universoAchaico est concilio, adeo omnibus liumanis conge-stis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. Abscriptoribus rerum Graecis Eatinisque tantum huicviro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad in-signem notam liuius anni, memoriae mandatum sit,tres claros imperatores eo anno decessisse, Philo-poemenem, Hannibalem, P. Scipionem. Adeo in ao-quo eum duarum potentissimarum gentium summisimperatoribus posuerunt.