L in. XXXIX. Ca p. 40. 47. [U. C. 5Gg.A.C. iS3.] 51
ad querendum,simul quod non deducerentur ex Thra-cia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bel-lum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.
XLV1I. Bespondendum ad omnia iuveni tum ad-modum Demetrio erat; quum haud facile esset, autea, quae obii cerentur, aut quae adversus ca dicendaerant, memoria complecti. Nec enim multa so^um,sed etiam pleraque oppido quam parva, erant: decontroversia finium, de hominibus raptis pecoribus-que abactis, de iui-e aut dicto per libidinem aut nondicto, de rebus per vim aut per gratiam iudicatis.Nihil horum neque Demetrium docere dilucide, neese satis liquido discere ab eo senatus quum cerneretposse; simul et tirocinio, et perturbatione iuvenismoveretur; quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebuscommentarium a patre accepisset? Quum respondis-set, accepisse se; nihil prius nec potius visum est,quam regis ipsius de singulis responsa accipere. Li-brum extemplo poposcerunt; deinde, ut ipse recita-ret, permiserunt. Erant autem de rebus singulis inbreve coactae causae: ut alia fecisse se secundumdecreta legatorum doceret; alia non per se stetisse,quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent.Interposuerat et querelas de iniquitate decretorum,et quam non ex aequo disceptatum apud Caeciliumforet, indigneque sibi, nec ullo suo merito, insulta-tum ab omnibus esset. Has notas irritati eius animicollegit senatus. Ceterum alia excusanti iuveni,alia recipienti, futura ita, ut maxime vellet senatus,responderi placuit: JSihilpatrem cius neque rectius,nec magis, quod ex voluntate senatus esset, fecisse,quam quod, utcunque ea gestu essent, per Demetriumfilium satisfieri voluisset Romanis. Multa et dissimulare, et oblivisci, et pali praeterita senatum posse, etcredere etiam, Demetrio credendum esse. Obsidemenim se animum eius habere, etsi patri corpus reddi-
D 2