Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
52
Einzelbild herunterladen
 

52

T. LIVII fU. C. 56 q. A. C. i 83.] _

derit: et scire, quantum salva in patrem pietate pos-sit, amicum eum populo Iiomano esse. Honorisqueeius causa missuros in Macedoniam legatos, ut, si quidminus factum sit, quam debuerit , tum quoque sinepiaculo rerum praetermissarum fiat. Velle etiamsentire Philippum, integra omnia sibi cum populo Ro-mano Demetrii filii beneficio esse.

XLV1II. Haec, quae augendae amplitudinis eiuscausa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiamin perniciem adolescenti verterunt. Lacedaemoniideinde introducti sunt. Multae et parvae discepta-tiones iactabantur: sed, quae maxime rem contine-rent , erant: utrum restituerentur, quos Achaeidamnaverant, nec ne; inique, an iure occidissent,quos occiderant. Vertebatur et, utrum manerent inAchaico concilio Lacedaemonii; an, ut ante fuerat,secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius es-set. Restitui, iudiciaque facta tolli placuit: Lacc-daemonem manere in Achaico concilio: scribique iddecretum, et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus: ius-sus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. Namibi quoque et ex veteribus discordiis residui motuserant, et Messene desciverat a concilio Achaico.Cuius belli et causas et ordinem si expromere velim,immemor sim propositi, quo statui non ultra attin-gere externa, nisi qua ltomanis cohaererent rebus.

XL1X. Eventus memorabilis est, quod, quumbello superiores essent Achaei, Philopoemen praetoreorum capitur, ad praeoccupandam Coronen , quamhostes petebant, in valle iniqua cum equitibus paucisoppressus. Ipsum potuisse effugere Thracum Cre-tensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendiequites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, te-nuit. Quibus dum locum ad evadendas angustiascogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus ho-