50
T. LIVII [tl. C. 50y. A. C. i85.]
ut ante dictum est, in Italiam transgressi, oppidumin agro, qui nunc est Aquilcicnsis , aedificabant. Ideos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, prae-tori mandatum est: si armis prohibendi essent, con-sules certiores faceret. Ei his placere alterum ad-versus Gallos ducere legiones. Extremo prioris annicomitia habita erant in demortui Cn. Cornelii Len-tuli locum auguris sufficiendi. Creatus Sp. Postu-mius Albinus.
XLVI. Huius principio anni P. Licinius Crassuspontifex maximus mortuus est: in cuius locum M.Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus: pon-tifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P.Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatorescentum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per tri-duum facti, post ludos epulum. In quo, quum totoforo strata triclinia essent, tempestas, cum magnisprocellis coorta, coegit plerosque tabernacula, sta-tuere in foro. Eadem paullo post, quum undiquedisserenasset, sublata: defunctosque vulgo ferebant,quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse ta-bernacula in foro statui. Ilac religione levatis alte-ra iniecta, quod sanguine per biduum pluisset in areaVulcani: et per decemviros supplicatio indicta erateius prodigii expiandi causa. Priusquam consulesin provincias proficiscerentur, legationes transmari-nas in senatum introduxerunt: nec unquam ante tan-tum regionis cius hominum Romae fuerat. Nam exquo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt,vulgata est, crimina querimoniasque dePhilippo nonliegligenter ab Romanis audiri, multis operae pre-tium fuisse queri; pro se quaeque civitates gentes-que, singuli etiam privatim, (gravis enim accolaomnibus erat) Romam, aut ad spem levandae iniu-riae, aut ad deflendae solatium, venerunt. Et abEumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit