Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
49
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXIX. Cap. 44.45. [U. C.SGg. A.C. i83.] 49

Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populoesset, et viam per Formianum montem. Cato atriaduo, Maenium et Titium in lautumiis, et quattuor ta-bernas, in publicum emit; basilicamque ibi fecit,quae Porcia appellata est. Et vectigalia summispretiis, ultro tributa infimis locaverunt. Quas loca-tiones quum senatus, precibus et lacrimis publicano-rum victus, induci et de integro locari iussisset; cen-sores, edicto summotis ab basta, qui ludificati prio-rem locationem erant, omnia eadem paullum immi-nutispretiis locaverunt. Nobilis censura fuit, simul-tatiumque plena; quae M. Porcium, cui acerbitas eaassignabatur, per omnem vitam exercuerunt. Eodemanno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurumin Gallicum agrum, deductae sunt. Sena iugera insingulos data. Diviserunt agrum, coloniasque de-duxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. etQ. Fulvii, Flaccus et Nobilior. Consules eius anninec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.

XLV. In insequentem annum crearunt consulesM. Claudium Marcellum, Q. Fabium Labeonem. M.Claudius, Q. Fabius Idibus Martiis, quo die consula-tum inierunt, do provinciis suis praetorumque retu-lerunt. Praetores creati erant C. Valerius flamenDialis, qui et priore anno petierat, et Sp. PostumiusAlbinus, et P. Cornelius Sisenna, L. Pupius,L.Iulius,Cn. Sicinius. Consulibus Ligures cum iisdem exer-citibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant,provincia decreta est. Hispaniae extra sortem prio-ris anni praetoribus cum suis exercitibus servatae.Praetores ita sortiri iussi,uti flamini Diali utique al-tera iuris dicendi Hornae provincia esset. Peregri-nam est sortitus. Sisennae Cornelio urbana, Sp. Po-stumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. lulio Gallia, Cn.Sicinio Sardinia evenit. L. Iulius maturare, est ius-sus. Galli Transalpini, per saltus ignotae antea viae,T. Liv. Tom. V. D