-IS
T. Ll VII [U. C. 568. A. C. i3i.]
retulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, etquam multus cajatis damnatos in vinculis haberet,quos securi percussurus esset. Tum illam infra eumaccubantem negasse, unquam vidisse quemquam se-curi ferientem, et pervelle id videre. Ilie indulgen-tem amatorem, unum ex illis miseris, attrahi ius-sum, securi percussisse. Facinus, sive eo modo, quocensor obiecit, sive, ut Valerius tradit, commissumest, saevum atque atrox: inter pocula atque epulas,ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, adspectaculum scorti procacis, iu sinu consulis recu-bantis, mactatum humanam victimam esse, et eruoremensam respersam. In extrema oratione Catonisconditio Quinctio fertur, ut, si id factum negaret, ce-teraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese:sin fateretur, ignomiuiane sua quemquam doliturumcenseret, quum ipse, vino et Venere amens, sanguinehominis in convivio lusisset?
XLIV. In equitatu recognoscendo L. ScipioniAsiageni ademptus equus. In censibus quoque acci-piendis tristis et aspera in omnes ordines censurafuit. Ornamenta et vestem muliebrem et, vehicula,quae pluris, quam quindecim millium aeris, essent,in censum referre juratores iussi. Item mancipiaminora annis viginti, quae post proximum lustrumdecem millibus aeris, aut co pluris, venissent, uti eaquoque decies tanto pluris, quam quanti essent, ae-stimarentur; et bis rebus omnibus terni in millia ae-ris attribuerentur. Aquam publicam omnem, in pri-vatum aedificium aut agrum fluentem, ademerunt;et, quae in loca publica inaedificata immolitave pri-vati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. Ope-ra deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia,lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opusesset, cloacas; in Aventino et in aliis partibus, quanondum erant, faciendas locaverunt. Et separatim