Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
47
Einzelbild herunterladen
 

L ib. XXXIX. Cap. 42.43, [TT.C.568.A. C. i8i.] 47

ctatione, senatum legerunt: septem moverunt sena-tu; ex quibus unum insignem et nobilitate et hono-ribus, L. QuinctiumFlamininum consularem. Patrummemoria institutum fertur, ut censores motis senatuascriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbaeorationes exstant in eos, quos aut senatorio loco mo-vit, aut quibus equos ademit: longe gravissima inL. Quinctium oratio est, quasi accusator ante no-tam,non censor post notam, usus esset, retinere Quin-ctium in senatu ne frater quidemT. Quinctius, si tumcensor esset, potuisset. Inter cetera obiecit ei, Phi-lippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Romain Galliam provinciam spe ingentium donorum per-ductum. Eum puerum, per lasciviam quum cavilla-retur, exprobrare consuli persaepe solitum, quod subipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Ilomaesset, ut obsequium amatori venditaret. Forte epu-lantibus iis, quum iam vino incaluissent, nuntiatumin convivio esse, nobilem Boium cum liberis transfu-gam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fi-dem praesens acciperet. Introductum in tabernacu-lum per interpretem alloqui consulem coepisse. In-ter cuius sermonem Quinctius scorto, Vis tu, inquit,quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iamhunc Gallum morienlem videre? Fit quum is vixdumserio annuisset, ad nutum scorti consulem strictogladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo ca-put primum percussisse, deinde fugienti, fidemquepopuli Romani, atque eorum, qui aderant, imploran-ti, latus transfodisse.

XLIII. Valerius Antias, ut qui nec Catonis oratio-nem legisset, et fabulae tantum sine auctore editaecredidisset, aliud argumentum, simile tamen et libi-dine et crudelitate, peragit. Placentiae famosammulierem, cuius amore deperiret,in convivium arces-sitam scribit. Ibi iuctantem sese scorto inter cetera