Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
45
Einzelbild herunterladen
 

Ia b. XXXIX. Cap.40.41. [U.C.5G8.A.C.i84.] 45

rus fuisse videretur. Nulla ars, neque privatae, ne-que publicae rei gerendae, ei defuit. Urbanas rusti-casque res pariter callebat. Ad summos honoresalios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria mi-litaris provexit: huic versatile ingenium sic pariterad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quod-cunque ageret. In bello manu fortissimus, multisqueinsignibus clarus pugnis. Idem, postquam ad magnoshonores pervenit, summus imperator: idem in pace,si ius coilsuleres, peritissimus; si causa oranda es-set, eloquentissimus. Nec is tantum, cuius linguavivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullumexstet: vivit imo vigetque eloquentia eius, sacratascriptis omnis generis. Orationes et pro se multae,et pro aliis, et in alios. Nani non solum accusando,sed etiam causam dicendo, fatigavit inimicos. Si-multates nimio plures et exercuerunt eum, et ipseexercuit eas: nec facile dixeris, utrum magis pres-serit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem.Asperi procul dubio animi, et linguae acerbae, etimmodice liberae fuit: sed invicti a cupiditatibusanimi, et rigidae innocentiae; contemptor gratiae,divitiarum. In parsimonia, in patientia laboris, pe-riculi, ferrei prope corporis animique; quem ne se-nectus quidem, quae solvit omnia, fregerit; qui sex-tum et octogesimum annum agens causam dixerit,ipse pro se oraverit, scripseritquc: nonagesimo annoSer. Galbam ad populi adduxerit iudieium.

XLI. Uunc, sicut omni vita, tum petentem preme-bat nobilitas: coierantque, praeter E. Flaccum, quicollega in consulatu fuerat,candidati omnes ad deii-ciemlum honore eum; non sedum ut ipsi potius adi-piscerentur, nec quia indignabantur novum hominemcensorem videre; sed etiam quod tristem censuram,periculosamque multorum famae, et ab laeso a ple-risque, et laedendi cupido, exspectabant. Etenim