ess'
41 T. LIVII [I r . C. 5G8. A. C. i8i.]
auctoritati esse. Comitiis aerius etiam, quam ante,petebat, criminando, extorqueri sibi a consule et se-natu populi Romani beneficium, et invidiam geminatihonoris fieri; tanquam non appareret,ubi designatuspraetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.Consul, quum et pertinaciam petentis crescere, et fa-vorem populi magis magisque in eum inclinari cer-neret, dimissis comitiis, senatum vocavit. Consue-runt frequentes, Quoniam Flaccum auctoritas Patrumnihil movisset, ad populum cum Flacco agendum.Concione advocata, quum egisset consul; ne tumquidem de sententia motus, gratias populo Romane,egit, quod tanto studio, quoliescunque declarandaevoluntatis potestas facta esset, praetorem se voluissetfacere. Ea, sibi studia civium suorum destituere nonin animo esse. lfaec vero tam obstinata vox tantumei favorem accendit, ut haud dubius praetor esset,si consul accipere, nomen vellet. Ingens certamentribunis, et inter se ipsos,et cum consule,fuit: donecsenatus a consule est habitus, decretumque: Quo-niam, praei oris subrogandi comitia ne legibus fierent,pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impe-dirent, senatum censere, satis praetorum esse: V. Cor-nelius utramque in urbe iurisdiclionem haberet, Apol-linique ludos faceret.
XL. Ilis comitiis prudentia et virtute senatussublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore dere, et inter plures potentioresque viros, sunt exorta.Censuram summa contentione petebant L. A'aleriusFlaccus, P. et L. Scipiones, Cn. Manlius Vulso, L.Furius PurpureQ, patricii: plebei i autem, M. PorciusCato, AI. Fulvius Nobilior, Ti. et AI. Sempronii, Lon-gus et Tuditanus. Sed omnes patricios plebeiosquenobilissimarum familirrVum AI. Porcius longe antei-bat. In hoc t iro tanta vis animi ingeniique fuit, ut,quocunquc loco natus esset, fortunam sibi ipse factu-