Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
31
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXIX. Cap. 28.29. [U.C. 567. A.C. 135 . ] 31

Ubi tandem Aenus, et Maronea, et Thraciae civitatesascriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem estausus, id apud vos, tanquam ab illis impetraverit, ob-tinebit? Quo in numero me apud vos esse velitis, re-fert. Si tanquam inimicum et hostem insectari pro-positum est, pergite, ut coepistis facere. Sin aliquisrespectus est mei, ut socii atque amici regis, deprecor,ne me tanta iniuria dignum iudicelis.

XXIX. Movit aliquantum oratio regis legatos.Itaque medio responso rem suspenderunt: Si decemlegatorum decreto Eumeni datae civitates eae essent,nihil se mulare. Si Philippus bello cepisset eas, prae-mium victoriae iure belli habiturum. Si neutrum eo-rum foret, placere cognitionem senatui reservari: et,ut omnia in integro manerent, praesidia, quae iniisurbibus sint, deduci. Hae causae maxime animumPhilippi alienaverunt ab Komanis: ut non a Perseolilio eius novis causis motum, sed ob has a patre bel-lum relictum lilio videri possit. Ilomae nulla belliMacedonici suspicio erat. L. Manlius proconsul exHispania redierat. Cui postulanti ab senatu in aedeBellonae triumphum rerum gestarum magnitudo im-petrabilem faciebat, exemplum obstabat; quod itacomparatum more maiorum erat, ne quis, qui exer-citum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitampacatamque provinciam tradidisset successori. Me-dius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbeminiret. Tulit coronas aureas quinquaginta duas: auripraeterea pondo centum triginta duo: argenti sexde-cim millia trecenta: et pronuntiavit in senatu, de-cem millia pondo argenti, et octoginta auri Q. Fa-bium quaestorem advehere: id quoque se in aerariumillaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apuliafuit. Tarentum provinciam L. Postumius praetorhabebat. Is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quae