Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
30
Einzelbild herunterladen
 

30

T. LIVII [U. C. 56 7 . A. C. nS5.]

lem me iam muros a capta prope urbe revocavit con-sul, et abducere copias inde coegit. Ad huius solatiuminiuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhacbiaequeet Athamanum reciperem quaedam castella magis,quam urbes. Ea quoque ipsa vos mihi, Q.Caecili, paucosante dies ademistis. Pro non dubio paullo ante, si diisplacet, legali Eumenis sumebant, quae Antiochi fue-runt, Eumenem aequius esse, quam me, habere. Id egoaliter longe iudico esse. Eumenes enim, non nisi vicis-sent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in re-gno suo non potuit. Itaque ille vestrum meritum ha-bet, non vos illius: mei autem regni, tantum aberat,ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria millia talen-tum, et quinquaginta tectas naves, et omnes Graeciaecivitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro An-tiochum in mercedem societatis sim aspernatus, lio-stemque ei me esse prius etiam, quam M. Acilius exer-citum in Graeciam traiiceret,prae me tuli: et cum eoconsule belli pariem, quamcunque mihi delegavit,gessi.Et insequcnti consuli L. Scipioni, quum terra statuis-set ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tan-tum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi,pontes feci, commeatus praebui: nec per Macedoniamtantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera paxquoque praestanda a barbaris erat. Pro hoc studiomeo erga vos, ne dicam merito,, utrum adiicere vos,Romani, aliquid, ei amplificare et augere regnummeum munificentia vestra oportebat, an, quae haberemaut meo iure, aut beneficio vestro, eripere? id quodnunc facilis. Macedonum civitates, quas regni meifuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, lanquamad Antiochum, ad spoliandum me venit, et, si diis pla-cet, decem legatorum decretum calumniae impudentis-simae praetendit; quo maxime et refelli et coarguipotest. Disertissime enim planissimcque in eo scri-ptum est, Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari.