Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
32
Einzelbild herunterladen
 

* Vi-

32 T. LIVII [P.C. 56 ? .A.C. i85.]

stionem severe exercuit. Ad septem millia hominumcondemnavit: multi inde fugerunt, de multis sum-ptum est supplicium. Consules, diu retenti ad urbemdelectibus, tandem in provincias profecti sunt.

XXX. Eodem anno in Hispania praetores C.Calpurnius et L. Quinctius, quum primo vere ex hi-bernis copias eductas in Raeturia iunxissent, in Car-petaniam , ubi hostium castra erant, progressi sunt,communi animo consilioquc parati rem gerere. Haudprocul Hippone et Toleto urbibus inter pabulatorespugna orta est. Quibus dum utrimque subvenitur acastris, paullatim omnes copiae in aciem eductaesunt. In eo tumultuario certamine et loca sua etgenus pugnae pro hoste fuere. Duo exercitus Ro-mani fusi atque in castra compulsi sunt. Non insti-tere perculsis hostes. Praetores Romani, ne posterodie castra oppugnarentur, silentio proximae noctistacito signo exercitum abduxerunt. Luce prima Hi-spani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaquepraeter spem castra ingressi, quae derelicta internocturnam trepidationem erant, diripuerunt: regres-sique in sua castra, paucos dies quietis stativis man-serunt. Romanorum sociorumque, in proelio fuga-que, ad quinque millia occisa; quorum se spoliis ho-stes armarunt. Inde ad Tagum flumen profecti sunt.Praetores interim Romani omne id tempus contra-hendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis, re-ficiendisque ab terrore adversae pugnae militumanimis, consumpserunt. Ubi satis placuere vires, etiam miles quoque,ad delendam priorem ignominiam,hostem poscebat; duodecim millia passuum ab Tagoflumine posuerunt castra. Inde tertia vigilia subla-tis signis, quadrato agmine principio lucis ad Tagiripam pervenerunt. Trans fluvium in colle hostiumcastra erant. Extemplo, qua duobus locis vada nu-dabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quin-