Lib. XXXIX. Cap. 24.25. [U.C.56y.A.C.iS5.] 25
multitudinem humilium, quae helli cladibus amissaerat, restitueret; non subolem tantum stirpis para,bat, cogendis omnibus procreare atque educare libo-ros, sed Thracum etiam magnam multitudinem inMacedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu abeliis, omni cura in augendas regni opes intentusfuerat. Rediere deinde causae, quae de integro irammoverent in Romanos. Thessalorum et Perrhaebo-rum querelae de urbibus suis ab eo possessis, et le-gatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vimoccupatis, traductaque in Macedoniam multitudine,ita auditae erant, ut eas non negligi satis appareret.Maxime moverat senatum, quod iam Aeni et Maro-neae affectari possessionem audierant; minus Thes-salos curabant. Athamanes quoque venerunt legati,non partis amissae, non finium iacturani querentes,sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regisvenisse. Et Maronitarum exsules; (erant pulsi, quialibertatis causam defendissent ab regio praesidio) iinon Maroneam modo, sed etiam Aenum in potestati»nuntiabant Philippi esse. Venerant et a Philippi»legati ad purganda ea: qui nihil, nisi permissu Ro-manorum imperatorum, factum affirmabant, dei-tates Thessalorum, et Perrhaeborum, et Magnetum, etcum Amynanilro Athamanum gentem, in eadem causa,qua Aetolos, fuisse. Antiocho rege pulso, occupatumoppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendaseas civitates Philippum misisse: armis subactos pa-rere. Senatus, ne quid absente rege statueret, lega-tos ad eas controversias disceptandas misit, Q. Cae-cilium Metellum, M. Raebium Tamphilum, Ti. Sem-pronium: quorum sub adventum ad Thessalica Tem-pe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege discepta-tio erat, concilium indictum est.
XXV. Ibi quum Romani legati disceptatorum lo-co , Thessali Perrhaebique et Athamanes bauil dubii