20
T. LIVII [TJ. C. 5G 7 . A. C. i85.]
accusatores, Philippus ad audienda crimina tanquamreus, consedissent; pro ingenio quisque eorqm, quiprincipes legationum erant, ct gratia cum Philippoaut odio, acerbius leniusve egerunt. In controver-siam autem veniebant, Philippopolis, Tricca, Phalo-ria, et Eurymcnae, et cetera circa eas oppida; utrumThessalorum iuris, quum vi ademptae possessaequcab Aetolis forent, (nam Philippum Aetolis ademissecas constabat) an Aetolica antiquitus ea oppida fuis-sent. Ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorumfuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti,cum Aetolis essent. Eiusdem formulae disceptatio dePerrhaeborum Magnetumque oppidis fuit. Omniumenim iura possidendo per occasiones Aetoli miscue-rant. Ad haec, quae disceptationis erant, querelaeThessalorum adicctae, quod ea oppida, si iam redde-rentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset.Nam ,praeter belli casibus amissos, quingentos principes iuventulis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum inservilibus abuti ministeriis; et, quae reddiderit coa-ctus Thessalis, inutilia ut redderet, curasse. ThebasPhthias tinum maritimum emporium fuisse, quondamThessalis quaestuosum et frugiferum. Ibi navibusonerariis comparatis, regem, quae praeter Thebas De-metriadem cursum dirigerent, negotiationem mariti-mam omnem eo avertisse. Iam ne a legatis quidem,qui iure gentium sancti sint, violandis abstinere; insi-dias positas euntibus ad T. Quinclium. Itaque ergoin tantum melum omnes Thessalos coniectos,ut non incivitatibus suis, non in communibus geniis conciliis,quisquam hiscere audeat. Procul enim abesse liber-tatis auctores llomanos: lateri adhaerere gravem do-minum, prohibentem uti beneficiis populi Romani,Quid autem, si vox libera non sil, liberum esse? Nuncse fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis,quam loqui. Nisi provideant aliquid Romani, quo et