24
T. LIVII [U. C. 56 7 . A. C. 185 .] _
Maenio praetore urbano creati sunt, L. ScriboniusLibo, M. Tuccius, Cn. Baebius Tamphilus. CumPerseo rege et Macedonibus bellum, quod immine-bat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseocausas cepit. Inchoata initia a Philippo sunt: et isipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. Unaeum res, quum victo leges imponerentur, maxime an-gebat; quod, qui Macedonum ab se defecerant inbello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatuerat: quum, quia rem integram Quinctius in condi-tionibus pacis distulerat, non desperasset impetrariposse. Antiocho rege deinde bello superato ad Ther-mopylas, divisis partibus,quum per eosdem dies con-sul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnas-set; capta Heraclea, quia iussus abscedere a moeni-bus Lamiae erat, Romanisquc oppidum deditum est,aegre eam rem tulerat. Permulsit iram eius consul,quod, ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fugaAetoli contulerant,Philippo permisit, ut Athamaniaeet Amynandro bellum inferret; et urbes, quas Thes-salis Aetoli ademerant, regno adiiceret. Haud ma-gno certamine et Amynandrum Athamania expule-rat, et urbes aliquot receperat. Demetriadem quo-que, urbem validam et ad omnia opportunam, et Ma-gnetum gentem suae ditionis fecit. Inde et in Thra-cia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatisvitio, seditionibus principum turbatas, partibus,quae domestico certamine vincerentur, adiungendosese, cepit.
XXIV. His sedata in praesentia regis ira in Ro-manos est. Nunquam tamen remisit animum a col-ligendis in pace viribus, quibus, quandoque data for-tuna esset, ad bellum uteretur. Vectigalia regni nonfructibus tantum agrorum portoriisque maritimisauxit; sed metalla etiam et vetera intermissa reco-luit, et nova multis locis instituit. Ut vero antiquam