Lib. XXXIX. Cap. 10-21. [C. C.5G6.A.C. i8f>.] 21
quinquaginta equitibus, et quinque millibus Latininominis peditum , ducentis equitibus in supplemen-tum acceptis. Eadem provincia, idem numerus pe-ditum equitumque et collegae decretus erat. Exer-citus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius etM. Aemilius consules habuerunt. Duas praeterea lo-giones novas ex senatusconsulto scribere iussi sunt:et vjginti millia peditum sociis et nomini Latino im-perarunt, et equites mille trecentos, et tria milliapeditum Romanorum, ducentos equites. Totum huncexercitum, praeter legiones, in supplementum Hi-spaniensis exercitus duci placebat. Itaque consulesdum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maeniumdelectui habendo praefecerunt. Perfectis quaestio-nibus, prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est pro-fectus. Dum penitus in abditos saltus, quae latebraereceptaculaque semper illis fuerant, persequitur; inpraeoccupatis angustiis, loco iniquo est circumven-tus. Quattuor millia militum amissa; et legionissecundae signa tria, undecim vexilla socium Latininominis in potestatem hostium venerunt, et armamulta, quae, quia impedimento fugientibus per sil-vestres semitas erant, passim iactabantur. Prius se-quendi Ligures finem, quam fugae Romani, feceruntConsul, ubi primum ex hostium agro evasit, ne.quantum deminutae copiae forent, appareret,in locispacatis exercitum dimisit. Non tamen oblitcrare fa-mam rei male gestae potuit: nam saltus, unde eamLigures fugaverant, Marcius est appellatus.
XXL Sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatumUterae, ex Hispania mixtam gaudio tristitiam affe-rentes, recitatae sunt. C. Atinius, qui biennio antepraetor in cani provinciam profectus erat, cum Lusi-tanis in agro Astensi signis collatis pugnavit. Ad6cx millia hostium sunt caesa: ceteri fusi, fugati, ca-strisque exuti. Ad oppidum deinde Astam oppugna»-