Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
22
Einzelbild herunterladen
 

22

T. LIVII [V. C. 56 G. A. C. 186.]

diMii legiones ducit. Id quoque haud multo maiorecertamine cepit, quam castra: sed, dum incautiussubit muros, ictus ex vulnere post dies paucos mori-tur. Literis de morte propraetoris recitatis, senatuscensuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpur-nium praetorem consequeretur; nuntiaretque, sena-tum aequum censere, ne sine imperio provincia es-set, maturare eum proficisci. Quarto die, qui missusorat, Lunam venit: paucis ante diebus Calpurniusprofectus erat. Et in citeriore Hispania L. ManliusAcidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius, in pro-vinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. Incertavictoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra in-de nocte proxima moverunt: liomanis et suos sepe-liendi, et spolia legendi ex hostibus potestas factaest. Paucos post dies, maiore coacto exercitu, Cel-tiberi ad Calagurim oppidum ultro lacessiveruntproelio Romanos. Nihil traditur, quae causa numeroaucto infirmiores eos fecerit. Superati proelio sunt.Ad duodecim millia hominum caesa, plus duo capta:et castris Romanus potitus: et, nisi successor ad-ventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Cel-tiberi forent. Novi praetores ambo exercitus in hi-berna deduxerunt.

XXII. Per eos dies, quibus haec ex Hispania nun-tiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religioniscausa. Per dies decem apparatos deinde ludos M.Euh ius, quos voverat Aetolico bello, fecit. Multiartifices ex Graecia venerunt honoris eius causa.Athletarum quoque certamen tum primo Romanisspectaculo fuit, et venatio data leonum et panthera-rum; et prope huius sacculi copia ac varietate ludi-crum celebratum est. Novendiale deinde sacrum te-nuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat,ignesque coelestes multifariam orti adussisse com-plurium levi afflatu vestimenta maxime dicebantur