20
T. LIVII [U. C. 5G6. A. C. .86.] _
tur, praetor senatum consuleret. Si ei permissum es-set, quum in senatu centum non minus essent, ita idsacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio inter-essent, neu qua pecunia communis, neu quis magistersacrorum, aut sacerdos esset.
XIX. Aliud deinde huic coniunctum, referenteQ. Marcio consule, senatusconsultum factum est, Utde iis, quos pro indicibus consules habuissent, integrares ad senatum referretur, quum Sp. Postumius, quae-stionibus per feclis, Romam redisset. Minium Cerri-ilium Campanum Ardeam in vincula mittendum cen-suerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum,nt intentiore eum custodia asservarent; non solumne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum ha-.beret. Sp. Postumius aliquanto post Hornam venit.Eo referente, de P. Aebutii et Hispalae Feceniaepraemio, quod eorum opera indicata Bacchanaliaessent, senatusconsultum factum est, Ut singulis hiscentena millia aeris quaestores urbani ex aerario da-rent. Utique consul cum tribunis plebis ageret, ut adplebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutioemerita stipendia essent, ne invitus milii aret, nerecensor ei equum publicum assignaret. Utique Fece-niae Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tuto-ris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset.Utique ei ingenuo nubere liceret: neu quid ei, qui eamduxisset, ob id fraudi ignominiaeve esset. Utique con-sules praetoresque, qui nunc essent, quivepostea fu-turi essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret,utique tuto esset. Id senatum velle, et aequum censere,ut ita fieret. Ea omnia lata ad plebem, factaque suntex senatusconsulto; et de ceterorum indicum impu-nitate praemiisque consulibus permissum est.
XX. Et iam Q. Marcius, quaestionibus suae regio-nis perfectis, in Ligures provinciam proficisci para-bat; tribus millibus peditum Romanorum, centum