Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXIX. C a p. 17.18. [TJ. C.566.A. C. i8G.] 10

Komana, et Faliscum L. Opiternium, et Minium Cer-rinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitiaorta: eos maximos sacerdotes conditoresque eiussacri esse. Data opera est, ut primo quoque temporecomprehenderentur. Adducti ad consules, fassiquede se, nullam moram iudicio fecerunt.

XV1I1. Ceterum tanta fuga ex urbe facta erat,ut, quia multis actiones et res peribant, cogerenturpraetores T. Maenius et M. Licinius per senatum resin diem trigesimum differre, donec quaestiones a con-sulibus perficerentur. Eadem solitudo, quia llomaenon respondebant, nec inveniebantur, quorum nomi-na delata erant, coegit consules circa fora proficisci,ibique quaerere et iudicia exercere. Qui tantum ini-tiati erant, et ex carmine sacro, praeeunte verba sa-cerdote, precationes fecerant, in quibus nefanda con-inratio in omne facinus ac libidinem continebatur,nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligatierant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis re-linquebant: qui stupris aut caedibus violati erant,qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subicctionetestamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos ca-pitali poena afficiebant. Plures necati, quam in vin-cula coniecti sunt. Magna vis in utraque causa viro-rum mulierumque fuit. Mulieres damnatas cognatis,aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in pri-vato animadverterent in eas. Si nemo erat idoneussupplicii exactor, in publico animadvertebatur. Da-tum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bac-chanalia liomae primum, deinde per totam Italiam,diruerent; extra quam si qua ibi vetusta ara aut si-gnum consecratum esset. In reliquum deinde sena-tusconsulto cautum est, Xe qua Bacchanalia liomae,neve in Italia essent. Si quis tale sacrum sollcnne elnecessarium duceret, nec sine religione et piaculo seid omittere posse, apud praetorem urbanum projilere-

B 2