IS
T. LIVII [U. C. 5G6. A. C. 186 .]
lientes nos Bacchanalia discutienlesque nefarios coe-tus cerneretis. Omnia, diis propitiis volentibusque,ea faciemus: qui, quia suum numen sceleribus libidi-nibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis eatenebris in lucem extraxerunt: nec patefieri, ut im-punita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur,voluerunt. Senatus quaestionem extra ordinem de eare mihi collegaeque meo mandavit: 7ios, quae ipsis no-bis agenda sunt, impigre exsequemur. Vigiliarumnocturnarum curam per urbem minoribus magistrati-bus mandavimus. Vos quoque, aequum est, quae vestramunia sunt, quo quisque loco positus erit, quod impe-rabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quidfraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.
XVII. Recitari deinde senatusconsulta iusserunt,indicique praemium proposuerunt, si quis quem adse deduxisset, nomenve absentis detulisset. Qui no-minatus profugisset , diem certam se finituros; adquam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. Siquis eorum, qui tum extra terram Italiam essent; no-minaretur, ei laxiorem diem daturos, sitvenire ad cau-sam dicendam vellet. Edixerunt deinde, ne quis quidfugae causa vendidisse, neve emisse vellet: ne quis re-ciperet, celaret, ope ulla iuvaret fugientes. Concionodimissa, terror magnus urbe tota fuit: nec moenibusse tantum urbis aut finibus Romanis continuit; sedpassim per totam Italiam, literis hospitum de sena-tusconsulto, et concione, et edicto consulum acce-ptis, trepidari coeptum est. Multi ea nocte, quaediem insecuta est, quo in concione res palam factaest, custodiis circa portas positis, fugientes a trium-viris comprehensi et reducti sunt: multorum nominadelata. Quidam ex iis, viri feminacque, mortem sibiconsciverunt. Coniurasse supra septem millia viro-rum ac. mulierum dicebantur. Capita autem coniu-rationis constabat esse, M. et C. Atinios de plebe