Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXIX.Cap. 5.0. [U.C.5G5. A. C. 187 .] 7

signa marmorea ducenta triginta: arma, tela, ceteraspolia hostium, magnus numerus: ad hoc catapul-tae, ballistae, tormenta omnis generis: duces, autAetoli et Cephallenes, aut regii ab Antiocho ibi reli-cti, ad septem et viginti. Multos eo die, priusquam inurbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos, praefe-ctos, equites, centuriones, Humanos sociosque, donismilitaribus donavit. Militibus ex praeda vicenos qui-nos denarias divisit, duplex centurioni, triplex equiti.

VI. lani consularium comitiorum appetebat tem-pus; quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea curaerat, occurrere non potuit, C. Flaminius Hornam ve-nit. Ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus,Q. Marcius Philippus. Praetores inde facti T. Mae-nius, P. Cornelius Sulla, C. Calpurnius Piso, M. Lici-nius Lucullus, C. Aurelius Scaurus, L. Quinctius Cri-spinus. Extremo anni, magistratibus iam creatis,ante diem tertium Nonas Martias Cn. Manlius Vulsode Gallis, qui Asiam incolunt, triumphavit. Seriusei triumphandi causa fuit, ne, Q. Terentio Culleo-ne praetore, causam lege Petillia diceret, et incen-dio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, con-flagraret; eo infensioribus in se, quam in illuni, iu-dicibqs, quod disciplinam militarem, severe ab eoconservatam, successorem ipsum omni genere licen-tiae corrupisse fama attulerat. Neque ea sola infa-miae erant, quae in provincia procul ab oculis factanarrabantur: sed ea etiam magis, quae in militibuseius quotidie conspiciebantur. Luxuriae enim pere-grinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbemest. Ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pre-tiosam, plagulas, et alia textilia, et, quae tum ma-gnificae supellectilis habebantur, monopodia et aba-cos Hornam advexerunt. Tunc psaltriae sambuci-striaeque , et convivalia ludionum oblectamenta ad-dita epulis: epulae quoque ipsae et cura et sumptu